State, viri, quae causa fugae? […]
Sarmatia est, quam Galle fugis, fidissima tellus
Hospitibus; fastus tantum impatiensque tyranni
Sarmatia est, cui verba prius, nunc terga dedisti
Continuasque fugam, quasi musca agitere canina. […]
Atque ego, Galle, quidem fateor, neque forsitan ipse
Inficias ibis, vos summo hominumque deorumque
Applausu exceptos, passimque agitata per urbes
Adventu vestro convivia, nec puduisse
Sauromatam pictis redimitum tempora sertis
Ad citharam saltare rudem, Bacchoque madere,
Quippe ut Galle fidem faceret tibi simplicis atque
Non fucati animi, quo confidentius et tu
Laetum ageres convivam, epulis acceptus amicis.
Tu vero ingratus fugitivus, barbarus, hospes
Officium in vitium trabis et temeto conspergis
Non tantum me, sed proprios etiam ebrie versus.